Papa FranciscusVerified account

@Pontifex_ln

Tuus adventus in paginam publicam Papae Francisci breviloquentis optatissimus est.

Ex Civitate Vaticana
Joined November 2012

Tweets

You blocked @Pontifex_ln

Are you sure you want to view these Tweets? Viewing Tweets won't unblock @Pontifex_ln

  1. Singulis annis innumerae species plantarum et animalium, quas neque cognoscere amplius poterimus neque filii nostri conspicere. Nostra culpa, exsistentia sua Deum non magnificabunt. Nullum est nobis ius.

    Undo
  2. May 21

    Iesus, ante, dixit suis se missurum eis esse Spiritum, Paraclitum. Commisit ita Spiritui opus ipsum apostolicum Ecclesiae, in aeternum, usque ad reditum suum.

    Undo
  3. May 21

    Vita haec est donum a Deo traditum et nimis brevis est, quae in aegritudine exigatur. Deum laudemus, eo utique contenti quod sumus. Magni Regis sumus filii, qui eius vestigia in rerum natura legere valemus.

    Undo
  4. May 20

    Si negotia vitae, omnibus cum aegritudinibus suis, donum in nobis aliquando opprimere potest, caeli stellantis contemplatio sufficit vel solis occasus vel floris ad gratiarum actionis exstinctam redintegrandam favillam.

    Undo
  5. May 20

    Persona humana eo magis crescit, maturat et sanctificatur quo plus necessitudinis conflat, cum exit de seipsa ut vivat in communione cum Deo, cum ceteris cunctisque creaturis.

    Undo
  6. May 19

    Cum illud cognitum est Deum ex omnibus quae sunt referri, desiderium experitur cor per omnes creaturas et una cum iis Dominum adorandi.

    Undo
  7. May 19

    Si coram Domino tamquam crystallum translucemus, lux eius, lux scilicet misericordiae, fulget in nobis et per nos in mundo.

    Undo
  8. May 18

    Omnes cooperari possumus veluti instrumenta Dei ad curandam creationem, unusquisque propria cultura et peritia, propriis inceptis et facultatibus.

    Undo
  9. May 18

    Recordamur hodie magnam fidem et exemplum ; resonare audimus provocationem eius ad aperiendas portas Christo, ad nihil timendum. Incedamus exsultantes per semitas mundi, vestigia persequentes clarissimorum virorum qui nos praecesserunt: numquam deserimur!

    Totus Tuus ego sum - Ioannes Paulus PP II
    Undo
  10. May 18

    Abhinc saeculum visitavit Dominus populum suum. Pastorem misit. Pastor noster fuit in oratione, in proximitate populo, in dilectione iustitiae, quae semper comitatur misericordiam.

    Undo
  11. May 17

    Cras occurret centesimus annus ab ortu sancti Ioannis Pauli II. Eum piissime et gratissimeque recordemur. Hora septima ante meridiem celebrabo Missam, ubique per orbem televisifica imagine transmissam, apud altare ubi exuviae eius requiescunt.

    Undo
  12. May 17

    Dialogi instaurationem efflagito urgenter de modo quo futurum orbem exstruimus. Sermonis egemus vicissitudine, quo omnes coniungamur, quia hodiernum rerum naturae periculum quod experimur suaeque humanae radices ad nos pertinent et nos omnes attingunt.

    Undo
  13. May 17

    Vivimus hodie societatem quasi orbitatis sensu affectam, quae ad communicationem et fraternitatem pertinet, ob privationem Patris. A Spiritu Sancto eposcamus gratiam Patris reperiendi, Patris qui sensum dat universae vitae et efficit ut humanum genus una sit familia.

    Undo
  14. May 17

    hodie pro illis qui valetudinaria viasque emundant gli ospedali, qui exceptoria purgamentorum vacuant, qui domus appetunt ad purgamenta ad iactus tollendos: labor est a nullo inspectus, sed pernecessarius vitae. Benedicat eos Dominus.

    Undo
  15. May 16

    Tueamur creaturas, donum boni Dei nostri Creatoris. Celebremus omnes Hebdomadam Lauderis.

    Undo
  16. May 16

    Quid spiritus mundi, de quo loquitur Iesus (Io 15, 18-21)? Est modus vivendi, cultus vanitatum nesciens fidelitatem. Exposcamus a Spiritu Sancto gratiam discernendi quid sit mundanitas et quid Evangelium.

    Undo
  17. May 16

    Oremus hodie pro illis qui de sepeliendis defunctis in hac pestilentia adhibent curam, periclitantes quoque propter contagionem. Defunctos sepelire unum est ex operibus misericordiae.

    Undo
  18. May 15

    Coram gravissimis eventibus, quibus annus 2020 enotatur, nuntium hunc mitto de Die Migrantium et Profugorum, intraneis advenis dicato atque iis qui precario vivunt et exclusionem experiuntur propter virus coronarium.

    Undo
  19. May 15

    Perfecta sequela Iesu haud sibi vult rigorem, qui ad turbationem ducit, sed evangelicae libertatis spiritum, quae ad laetitiam.

    Undo
  20. May 15

    Dies mundialis est hodie : oremus pro familiis, ut in ipsis crescat Domini Spiritus, amor, observantia, libertas.

    Undo

Loading seems to be taking a while.

Twitter may be over capacity or experiencing a momentary hiccup. Try again or visit Twitter Status for more information.

    You may also like

    ·